{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Peccato Originali 24","citation":"Augustine, De Peccato Originali 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Peccato Originali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c"},"verse":false,"words":265,"text":"Iam uero in libro fidei suae, quem Romam cum ipsis litteris misit ad eundem papam Innocentium, ad quem etiam epistulam scripserat, multo euidentius se ipsum tegendo nudauit dicens: (baptisma unum tenemus, quod isdem sacramenti uerbis in infantibus quibus etiam in maioribus dicimus esse celebrandum'. non saltem dixit 'eodem sacramento' — quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum — sed 'isdem', inquit, 'sacramenti uerbis\\\\ tamquam infantibus remissio peccatorum uerborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. uisus est tamen ad tempus aliquid dicere, quod fidei catholicae conueniret; sed illam sedem usque in finem fallere non praeualuit. post rescripta quippe Africani concilii, in quam prouinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo peruenerat, sed eam non tam late occupauerat alteque peruaserat, alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime uitam duxerat atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque uersatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus execranda, sicut legere potestis, attexuit. ubi Pelagius epistulam Pauli apostoli ad Romanos uelut exponens argumentatur et dicit: 'si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest' et cetera huius modi, quae omnia domino adiuuante in libris, quos scripsimus de baptismo paruulorum, refutata et dissoluta sunt. et ea quidem in ipsis quasi expositionibus suis non ex sua persona est ausus obicere, sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus erat et quid sentiret ac diceret latere non poterat, quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoraui. non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi uiribus agit. ut natura humana in paruulis nullo modo ex propagine uitiata credatur, cui arrogando salutem inuidet saluatorem.","prev":{"citation":"De Peccato Originali 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/23"},"next":{"citation":"De Peccato Originali 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/25"},"credit":{"text":"Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}