{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Peccato Originali 26","citation":"Augustine, De Peccato Originali 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Peccato Originali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c"},"verse":false,"words":289,"text":"Quapropter post multa, quae aduersus istum errorem inimicum gratiae dei, quam per Iesum Christum dominum nostrum pusillis magnisque largitur, scribendo disputare potuimus, nunc illud oportet excutere, quod uolentes haereseos astute inuidiam declinare asserunt <istam praeter fidei periculum esse quaestionem': ut uidelicet. si in ea fuerint exorbitasse conuicti, non criminaliter, sed quasi ciuiliter errasse uideantur. sic enim Caelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis est locutus: 'iam', inquit, 'de traduce peccati dixi, quia intra catholicam constitutos plures audiui destruere necnon et alios astruere, licet quaestionis res sit ista, non haeresis. infantes semper dixi egere baptismo ac debere baptizari. quid quaerit aliud?> ita hoc dixit, tamquam significare uoluerit tunc fuisse haeresim iudicandam, si baptizari debere negaret infantes: nunc uero quoniam baptizandos fatetur, etiamsi causam baptismatis eorum non eam dicat. quam ueritas habet, sed quae ad fidem non pertinet, non se arbitratur errare et ideo non esse haereticum iudicandum. item in libello, quem Romae dedit, cum fidem suam a trinitate unius deitatis usque ad resurrectionem qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogauerat et unde nulla illi quaestio mouebatur, quantum dicere libuit, explicasset, ubi ad id quod agebatur eius sermo peruenit, 'si quae uero', inquit, 'praeter fidem quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque contentio, non ego quasi auctor alicuius dogmatis definita hoc auctoritate statui, sed ea, quae de prophetarum et apostolorum fonte suscepi, uestri apostolatus offerimus probanda [esse] iudicio, ut, si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, uestra sententia corrigatur\\\\ nempe perspicitis id eum egisse hac praelocutione praemissa, ut, si quid in illo apparuisset erroris, non in fide, sed in quaestionibus quae sunt praeter fidem uideretur errasse, ubi, etsi corrigendus est error, non tamen tamquam haeresis corrigatur et qui correctus non fuerit, ita dicatur errare, ut non tamen haereticus iudicetur.","prev":{"citation":"De Peccato Originali 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/25"},"next":{"citation":"De Peccato Originali 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/27"},"credit":{"text":"Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}