{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Peccato Originali 31","citation":"Augustine, De Peccato Originali 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Peccato Originali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c"},"verse":false,"words":284,"text":"Haec disputantes a gratia mediatoris iustos excludere conantur antiquos, tamquam dei et illorum hominum non fuerit mediator homo Christus Iesus, quia nondum ex utero uirginis carne suscepta homo nondum fuit, quando illi iusti fuerunt. quod si ita esset, nequaquam apostolus diceret: per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, quandoquidem illi antiqui iusti secundum istorum uaniloquia sibi sufficiente natura nec mediatore homine Christo indiguerunt, per quem reconciliarentur deo, nec in eo uiuificabuntur, ad cuius corpus et membra secundum id quod propter homines homo factus est non pertinere monstrantur. si autem. quemadmodum per apostolos suos ueritas loquitur, sicut in Adam omnes moriuntur, sic e.t in Christo omnes uiuificabuntur, qui per r illum hominem mors et per istum 11 omin em resurrectio mortuorum, quis audeat dubitare christianus etiam illos iustos, qui recentioribus generis humani temporibus deo placuerunt, ideo in resurrectionem uitae aeternae, non mortis aeternae esse uenturos, quia in Christo uiuificabuntur; ideo autem uiuificari in Christo, quoniam ad corpus pertinent Christi; et ideo pertinere ad corpus Christi, quia et ipsis caput est Christus; ideo et ipsis caput esse Christum, quia unus mediator est dei et hominum homo Christus Iesus? quod eis non fuisset, nisi in eius resurrectionem per eius gratiam credidissent. et hoc quomodo fieret, si eum in carne uenturum esse nescissent neque ex hac fide iuste pieque uixissent? nam si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum facta erat, nec nobis prodest iudicium Christi de uiuis et mortuis, quia nondum factum est; si autem nos per huius nondum facti, sed futuri iudicii fidem stabimus ad dexteram Christi, profecto illi per incarnationis eius tunc nondum factae, sed futurae fidem membra sunt Christi.","prev":{"citation":"De Peccato Originali 30","label":"30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/30"},"next":{"citation":"De Peccato Originali 32","label":"32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/32"},"credit":{"text":"Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}