{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Peccato Originali 34","citation":"Augustine, De Peccato Originali 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/34.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Peccato Originali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c"},"verse":false,"words":147,"text":"Quapropter quisquis humanam contendit in qualibet aetate naturam non indigere medico secundo Adam, quia non est uitiata in primo Adam, non in aliqua quaestione, in qua dubitari uel errari salua fide potest, sed in ipsa regula fidei, qua christiani sumus, gratiae dei conuincitur inimicus. quale est autem, quod ab istis illa quae ante legem fuit uelut adhuc minus malis moribus uitiata hominum natura laudatur? neque respiciunt tantis tamquam intolerabilibus peccatis homines tunc fuisse submersos, ut excepto uno homine dei et eius coniuge . ' tribusque filiis et totidem nuribus iusto iudicio dei sicut igne postea terra exigua Sodomorum ita totus mundus diluuio deleretur. ex quo tempore igitur perunum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, profecto uniuersa massa perditionis facta est possessio perditoris. nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est aut liberatur aut liberabitur nisi gratia redemptoris.","prev":{"citation":"De Peccato Originali 33","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/33"},"next":{"citation":"De Peccato Originali 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/35"},"credit":{"text":"Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}