{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Peccato Originali 44","citation":"Augustine, De Peccato Originali 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Peccato Originali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c"},"verse":false,"words":221,"text":"Obesset ista carnis concupiscentia etiam tantummodo quod inesset, nisi peccatorum remissio sic prodesset, ut quae in eis est, et nato et renato, nato quidem et inesse et obesse, renato autem inesse quidem, sed non obesse possit. in tantum autem obest natis, ut, nisi renascantur, nihil possit prodesse, si nati sunt de renatis. manet quippe in prole, ita ut ream faciat originis uitium, etiam si in parente reatus eiusdem uitii remissione ablutus est peccatorum, donec omne uitium, cui consentiendo peccatur, regeneratione nouissima consumatur, id est ipsius etiam renouatione carnis, quae in eius resurrectione futura promittitur, ubi non solum nulla peccata faciamus, sed nec habeamus ulla desideria uitiosa, quibus consentiendo peccemus, ad quam beatam perfectionem huius quod nunc datur sancti lauacri gratia peruenitur. qua enim regeneratione spiritus modo fit, ut peccata omnia peccata remittantur, eius merito fiet etiam regeneratio carnis in aeternam uitam, qua in ipsa carne incorruptibiliter resurgente peccatorum omnium incitamenta sanentur. sed ea salus adhuc in spe facta est, non tenetur in re neque per praesentiam possidetur, sed expectatur per patientiam. Ac per hoc non solum peccata omnia, quorum nunc remissio fit in baptismo, quae reos faciunt, dum desideriis uitiosis consentitur atque peccatur, uerum etiam ipsa desideria uitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur, quae non in ista, sed in alia uita nulla erunt, eodem lauacro baptismatis uniuersa purgantur.","prev":{"citation":"De Peccato Originali 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/43"},"next":{"citation":"De Peccato Originali 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/45"},"credit":{"text":"Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}