{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Peccato Originali 46","citation":"Augustine, De Peccato Originali 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Peccato Originali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa056c"},"verse":false,"words":297,"text":"Nec quisquam miretur et dicat: cur ergo creat bonitas dei, quod possideat malignitas diaboli? hoc enim suae creaturae seminibus ex illa bonitate largitur, qua etiam facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. hac quippe bonitate etiam ipsa semina benedixit uel benedicendo constituit. quam benedictionem naturae laudabili culpa damnabilis non ademit, quae licet per dei punientis iustitiam ualuerit, ut homines cum peccati originalis uitio nascerentur, non tamen ualuit, ut homines non nascerentur, sicut in ipsis aetate maioribus quaelibet uitia peccatorum non ex homine hominem tollunt, sed permanet dei opus bonum in quantiscumque malis inpiorum operibus. nam -etsi homo in honore positus et non intellegens comparatur pecoribus eisque similis fit, non tamen usque adeo similis fit, ut pecus sit. comparatur namque per uitium, non per naturam, non pecoris uitio, sed naturae. tantae namque excellentiae est in comparatione pecoris homo, ut uitium hominis natura sit pecoris, nec tamen ideo natura hominis in naturam uertitur pecoris. ac per hoc deus hominem damnat propter uitium, quo natura dehonestatur, non propter naturam, quae uitio non aufertur; bestias uero absit ut opinemur poenae damnationis obnoxias, quas iustum est ut miseriae sint expertes, quae nec beatitudinis possunt esse participes. quid ergo mirum est uel iniquum, ut inmundo spiritui subdatur homo non propter naturam, sed propter inmunditiam suam, quam non ex opere diuino, sed ex humana uoluntate uenientem in originis labe contraxit, cum et ipse spiritus inmundus bonum sit, quod spiritus, malum, quod inmundus? illud quippe est ex dei opere, hoc ex propria uoluntate. natura itaque fortior, id est angelica inferiorem naturam, id est humanam uitii societate subditam tenet. ideo mediator angelis fortior infirmus propter homines factus est, sic superbia captiuatoris redemptoris humilitate destruitur, ut qui super filios hominis angelica fortitudine gloriatur, a filio dei suscepta humana infirmitate uincatur.","prev":{"citation":"De Peccato Originali 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/45"},"next":{"citation":"De Peccato Originali 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-peccato-originali/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-peccato-originali/47"},"credit":{"text":"Augustine, De Peccato Originali, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa056c/stoa0040.stoa056c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}