{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 1-2","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 1-2","ref":"1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/1-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":283,"text":"Caritas uestra, quae in uobis tanta est et tam sancta, ut etiam iubenti seruire delectet, petiuit, ut definitionibus quae dicuntur Caelestii esse respondeam. sic enim praenotata est eadem chartula quam dedistis: definitiones, ut dicitur, Caelestii. quae praenotatio credo quod non illius, sed eorum sit, qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Caelestius non esse perhibetur, sed multi talia garrientes et, sicut ait apostolus, ipsi errantes et alios in errorem mittentes. ex illius tamen haec esse doctrina uel etiam quorundam sociorum eius et nos possumus arbitrari. nam neque istae breues definitiones uel potius ratiocinationes ab illius abhorrent ingenio, 1* quod in opere alio eius inspexi, cuius eum esse constat auctorem, et non frustra istos fratres qui haec attulerunt in Sicilia existimo audisse, quod ipse docuerit ista uel scripserit. uellem autem, si possem, ita obtemperare uestrae fraternae beniuolentiae, ut etiam ego tam breuiter responderem. sed nisi et illa commemorem quibus respondeo, quis poterit quemadmodum responderim iudicare? conabor tamen, quantum ualuero, adiuuantibus me apud domini misericordiam etiam orationibus uestris, ut non ultra quam necesse est meus sermo procurrat. 'Ante omnia', inquit, 'interrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum: quod uitari potest an quod uitari non potest. si quod uitari non potest, peccatum non est; si quod uitari potest, potest homo sine peccato esse, quod uitari potest. nulla enim ratio uel iustitia patitur saltem dici peccatum, quod uitari nullo modo potest'. respondemus uitari posse peccatum, si natura uitiata sanetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. in tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est aut caecitate non uidet aut infirmitate non implet, dum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut ea quae uult homo non faciat.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 1","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/1"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/2"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}