{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 11","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":334,"text":"'Iterum', ait, 'quaerendum est, quot modis constet omne peccatum. duobus, nisi fallor: si aut illa fiant quae prohibentur aut illa non fiant quae iubentur. tam certe omnia illa quae prohibita sunt uitari possunt quam quae praecepta sunt perfici. nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur, quod uel caueri uel impleri non posset. et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam omnia illa quae uetantur posse cauere quam quae impe- rantur rantur efficere?' respondetur multa esse in scripturis sanctis diuina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum est; sed dominus, qui uerbum consummans et breuians fecit super terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque pendere, ut intellegeremus quicquid aliud diuinitus praeceptum est in his duobus habere finem et ad haec duo esse referendum: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quicquid ergo dei lege prohibemur et quicquid iubemur facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista compleamus. et forte generalis prohibitio est: non concupisces, et generalis iussio: diliges. unde breuiter et apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est. prohibitio est enim: nolite conformari huic saeculo, iussio autem: sed reformamini in nouitate mentis uestrae. illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad continentiam, hoc ad iustitiam; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. non concupiscendo enim uetustate expoliamur et nouitate induimur diligendo. sed nec quisquam esse potest continens, nisi deus det, et caritas dei diffunditur in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. hoc autem fit de die in diem in his qui uolendo et credendo et inuocando proficiunt et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt extenduntur. ad hoc enim lex ista praecepit, ut cum in his implendis homo defecerit non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus ac sic eum lex terrendo ad Christum diligendum paedagogi perducat officio.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/10"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/12"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}