{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 14","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":110,"text":"'Iterum', ait, 'quaerendum est, si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manicheus audebit: quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile? omne enim peccatum malum esse quis dubitet?' respondemus et naturam hominis bonam esse et eam malo carere posse. nam ideo clamamus: libera nos a malo. quod non perficitur, quamdiu corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam. sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat spiritus caritatem quae plena et perfecta tunc erit, cum uidebimus facie ad faciem.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/13"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/15"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}