{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 23","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":116,"text":"Post haec proposuit testimonia, quae contra eos dici solent, nec ea soluit, sed commemorando quasi contraria quaestiones artius inligauit. ait enim: 'testimonia scripturarum, quae e diuerso ponenda sunt his qui arbitrii libertatem uel non peccandi possibilitatem inperite existimant se scripturarum auctoritate posse destruere. obicere enim solent', inquit, quod sanctus Iob dixerit: quis mundus est a peccato? nec infans, cuius est unius diei uita super terram'. deinde quasi respondet huic testimonio aliis testimoniis, quod ipse Iob dixerit: iustus enim uir et sine querella factus sum in derisu, non intellegens posse dici hominem iustum, qui perfectioni iustitiae plurimum accessit, ita ut ei proximus fieret: quod multos etiam in hac uita potuisse, in qua ex fide uiuitur, non negamus.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/22"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 24","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/24"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}