{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 30","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":279,"text":"'Item', inquit, 'apud ipsum Iob: et miraculum tenuit ueracis hominis; item apud Salomonem de sapientia: uiri mendaces non erunt illius memores; uiri autem ueraces inuenientur in illa; item in Apocalypsi: et in ore ipsorum non est inuentum mendacium; sine macula sunt\\\\ ad haec et nos respondemus ammonentes, quomodo sit dicendus homo uerax per dei gratiam atque ueritatem, qui per se ipsum sine dubio mendax est. unde dictum est: omnis homo mendax. hoc et testimonio sonat de sapientia, quod ipse posuit: uiri autem ueraces inuenientur in illa, qui procul dubio non in illa, sed in se ipsis inuenientur esse mendaces, sicuti est: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. cum diceret tenebrae, non addidit \"in domino\"; cum autem dixit lux, addidit utique \"in domino\", quia in se ipsis lux esse non possent. ut qui gloriatur, in domino glorietur. illi uero in Apocalypsi propterea tales dicti sunt. quod non sit inuentum in ore eorum mendacium, quia non dixerunt se non habere peccatum. quod si dicerent, se ipsos deciperent et ueritas in eis non esset; porro si ueritas in eis non esset, inueniretur in eorum ore mendacium. quodsi propter inuidiam, cum essent sine peccato, dicerent se non esse sine peccato, hoc ipsum esset mendacium falsumque esset quod dictum est: non est inuentum in ore eorum mendacium. ideo ergo sine macula sunt, quia sicut ipsi dimiserunt debitoribus suis, sic illis deo dimittente mundati sunt. ecce nos, ut ualuimus, exposuimus quomodo accipienda essent testimonia, quae pro sua causa commemorauit. ipse autem quomodo sit accipiendum quod scriptum est: omnis homo mendax. omnino non soluit nec soluere poterit nisi correcto errore, quo credit hominem sine adiutorio gratiae dei per solam propriam uoluntatem posse esse ueracem.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/29"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 31","label":"31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/31"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}