{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 32","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":326,"text":"'Item dicunt', inquit, 'illud quod saluator ait: quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus deus'. hanc item propositionem omnino non soluit, sed opposuit uelut ex aduerso alia testimonia, quibus probaret esse et hominem bonum. dixit enim esse respondendum quod idem dominus alibi ait: bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et iterum: qui solem suum oriri facit super bonos et malos. <et alibi scriptum est', inquit, <bona bonis creata sunt ab initio, et iterum: qui sunt boni, erunt habitatores terrae'. cui sic respondendum est, ut et illud inteliegatur quomodo dictum sit: nemo bonus nisi unus deus. siue quia omnia quae creata sunt, quamuis ea deus fecerit bona ualde, creatori tamen comparata nec bona sunt, cui comparata nec sunt — altissime quippe et proprio modo quodam de se ipso dixit: ego sum qui sum. sic dictum est: nemo bonus nisi unus deus, quemadmodum de Iohanne dictum est: non erat ille lumen, cum dominus eum dicat esse lucernam sicut discipulos, quibus dixit: uos estis lumen mundi; nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio; sed in comparatione luminis illius, quod est lumen uerum inluminans omnem hominem uenientem in hunc mundum, non erat ille lumen — siue quia ipsi etiam filii dei comparati sibi ipsis quales in illa perfectione aeterna futuri sunt ita boni sunt, ut adhuc et mali sint. quod de illis dicere non auderem — quis enim audeat dicere malos esse, quorum pater est deus? — nisi ipse dominus diceret: si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester qui in caelis est dabit bona petentibus se! cum ait utique pater uester, filios dei iam esse monstrauit, quos tamen adhuc malos esse non tacuit. ille tamen non soluit, quomodo et isti boni sint et nemo sit bonus nisi unus deus. unde est ille ammonitus, qui interrogauerat quid boni faceret, ut illum quaereret, cuius gratia bonus esset, cui bonum esse hoc est ipsum esse, quia incommutabiliter bonus non potest omnino malus esse.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 31","label":"31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/31"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 33","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/33"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}