{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 38","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/38.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":302,"text":"'Item dicunt', inquit, 'quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens', et huic testimonio quasi respondit ad nihil aliud, nisi ut scripturae sanctae se litigare uideantur, quarum concordiam nos debemus ostendere. ait enim: 'quibus respondendum est, quod de sancto Zacharia euangelista testatur dicens: erant autem Zacharias et Elisabeth uxor eius iusti ambo in conspectu domini et incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella'. qui iusti ambo utique legerant inter ipsa mandata, quemadmodum sua peccata mundarent. nam Zacharias, quod de omni sacerdote ex hominibus accepto in epistula ad Hebraeos dicitur, etiam pro suis peccatis utique hostias offerebat. quomodo autem intellegendum sit quod dicitur sine querella, iam supra satis, quantum opinor, ostendimus. 'et beatus', inquit, 'apostolus ait: ut simus sancti et inmaculati in conspectu eius'. hoc agitur, ut hoc simus, si inmaculati intellegendi sunt qui omnino sine peccato sunt; si autem inmaculati sunt qui sunt sine crimine, etiam in hac uita fuisse atque esse negare non possumus, quia non ideo sine ullo peccato est aliquis, quoniam non habet maculam criminis. unde et apostolus cum ministros eligeret ordinandos, non ait: si quis sine peccato — quod inuenire non posset — sed ait: si quis sine crimine, quod utique posset. nec tamen iste ostendit, quemadmodum secundum suam causam debeamus accipere quod scriptum est: quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. aperta quippe sententia est de superiore uersu inlustrius declarata. ne intres, inquit, in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. iudicium timet, quia misericordiam desiderat, quae superexsultat iudicio. hoc est enim ne intres in iudicium cum seruo tuo: 'noli me iudicare secundum te, qui es sine peccato', quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, quod de hac uita dictum sine difficili quaestione intellegitur. et quod ait: non iustificabitur, ad illam perfectionem iustitiae retulit, quae in hac uita non est.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/37"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 39.1-12","label":"39.1 to 39.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/39.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}