{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 4","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":232,"text":"'Iterum', ait, 'quaerendum est, quid est peccatum: actus an res. si res est, ut auctorem habeat necesse est; et si auctorem habere dicitur, iam alter praeter deum rei alicuius auctor induci uidebitur; at si hoc dici inpium est, et confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. si igitur actus est, immo quia uere actus est, uitari potest'. respondemus peccatum quidem actum dici et esse, non rem. sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam res pes ipse uel corpus uel homo est, qui pede uitiato claudicat nec tamen uitare potest claudicationem, nisi habuerit sanatum pedem. quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. ipsum sane uitium, quo claudicat homo, nec pes est nec corpus nec homo nec ipsa claudicatio, quae utique non est, quando non ambulat, cum tamen insit uitium, quo fit claudicatio, quando ambulat. quaerat ergo, quod eidem uitio nomen inponat, utrum rem uelit dicere an actum an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus existit. sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, auaritia uitium est, id est qualitas, secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit. unde auaritiae suae seruiat, etiam quando audit: non concupisces seque uituperat et tamen auarus manet; sed per fidem renouatur, id est sanatur, de die in diem nec tamen nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/3"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/5"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}