{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 41","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":313,"text":"Videte tamen, obsecro, quale sit ideo uolenti et currenti misericordiam dei non necessariam, quae illum etiam praeuenit, ut curreret. quia de quodam ait apostolus: quod uult faciat, ibi, ut arbitror, ubi sequitur et dicit: non peccat, nubat — quasi pro magno habendum sit uelle nubere, ubi de adiutorio diuinae misericordiae operosius disputatur, aut uero etiam ibi prodest aliquid uelle, nisi deus prouidentia, qua gubernat omnia, marem feminamque coniungat — aut quoniam ad Philemonem scripsit apostolus: ut non quasi ex necessitate bonum eius esset, sed uoluntarium, quasi aliter sit uoluntarium bonum, nisi cum deus operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate; aut quia in Deuteronomio scriptum est: uitam et mortem dedit ante faciem hominis, bonum et malum et ammonuit ut eligeret uitam, quasi et ipsa ammonitio non de misericordia ueniat, uel aliquid prodesset eligere uitam, nisi deus eligendi caritatem inspiraret et electam habere praestaret, de quo dictum est: quoniam ira in indignatione eius et uita in uoluntate eius; aut quia dictum est: si uoles praecepta, seruabit te, quasi non debeat deo agere gratias, quia praecepta uoluit, qui desertus omni lumine ueritatis haec uelle non posset. positis ante hominem igne et aqua, quo uult quidem porrigit manum, sed altior est qui uocat altius quam omnis humana cogitatio, quandoquidem initium corrigendi cor fides est, sicut scriptum est: uenies et pertransies ab initio fidei, et quisque ita eligit bonum, sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei, et: nemo potest ad me uenire, ait princeps fidei, nisi pater qui misit me traxerit eum. quod de fide dictum esse qua in eum creditur postea satis euidenter explanat, ubi dicit: uerba, quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. sed sunt quidam ex uobis qui non credunt. sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes et quis traditurus esset eum. et dicebat: propterea dixi uobis, quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/40"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/42"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}