{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 43","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/43.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":241,"text":"Quale est autem, quod iste posuit in extremo, si quis dixerit: potest fieri ut homo uel in uerbo non peccet? 'respondendum est', inquit, 'si uult deus, potest; uult enim deus, ergo potest'. item ait: (si quis dixerit: fieri potest ut homo non in cogitatione delinquat? respondendum est: si uult deus, potest; uult enim deus, ergo potest'. uidete quemadmodum noluerit dicere: si deus adiuuet, potest, cui dicitur: adiutor meus esto, ne derelinquas me, non utique ad corporalia bona capessenda et mala cauenda, sed ad gerendam perficiendamque iustitiam. propter quod dicimus: ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo. nec adiuuatur, nisi qui et ipse aliquid agit; adiuuatur autem, si inuocat, si credit, si secundum propositum uocatus est, quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, illos et iustificauit; quos autem iustificauit, illos et glorificauit. currimus ergo, cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit — sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene uulnus diligenterque curatur omni ex parte perfecti sine ulla simus omnino infirmitate peccati, quod non solum uult deus, uerum etiam ut impleatur facit atque adiuuat. et hoc nobiscum agit gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum non solum praeceptis, sacramentis, exemplis, sed etiam spiritu sancto, per quem latenter diffunditur caritas in cordibus nostris, quae interpellat gemitibus inenarrabilibus, donec in nobis sanitas perficiatur et deus, sicuti est, uidendus in aeterna ueritate monstretur.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/42"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/44"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}