{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 44","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 44","ref":"44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":436,"text":"Quisquis ergo fuisse uel esse in hac uita aliquem hominem uel aliquos homines putat excepto uno mediatore dei et hominum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est diuinae scripturae, ubi apostolus dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, et necesse est ut inpia contentione asserat esse posse homines, qui sine mediatore Christo liberante atque saluante sint liberi saluique peccato, cum ille dixerit: non est opus sanis medicus, sed male habentibus, non ueni uocare iustos, sed peccatores. quisquis autem dicit post acceptam remissionem peccatorum ita quemquam hominem iuste uixisse in hac carne uel uiuere, ut nullum habeat omnino peccatum, contradicit apostolo Iohanni, qui ait: si dixerimus quia p peccatum a turn non hab em u s, nos i psos s seducimus et us et u ueritas in nobis non est, non enim ait 'habuimus', sed habemus. quod si quisquam asserit de illo peccato dictum, quod habitat in carne mortali nostra secundum uitium quod peccantis primi hominis uoluntate contractum est, cuius peccati desideriis eri i s ne oboediamus Paulus apostolus praecipit, non autem peccare, qui eidem peccato quamuis in carne habitanti ad nullum opus malum omnino consentit, uel facti uel dicti uel cogitati, quamuis ipsa concupiscentia moueatur, quae alio modo peccati nomen accepit, quod ei consentire peccare sit nobisque moueatur inuitis: subtiliter quidem ista discernit, sed uideat quid agatur de dominica oratione, ubi dicimus: dimitte nobis debita nostra. quod, nisi fallor, non opus esset dicere, si numquam uel in lapsu linguae uel in oblectanda cogitatione eiusdem peccati desideriis aliquantum consentiremus, sed tantummodo dicendum esset: ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo, nec Iacobus apostolus diceret: in multis offendimus omnes. non enim offendit, nisi cui mala concupiscentia contra iustitiae rationem appetendo seu uitando faciendum uel dicendum uel cogitandum aliquid, quod non debuit, siue fallens siue praeualens persuadet. postremo, si excepto illo capite nostro, sui corporis saluatore, asseruntur uel fuisse in hac uita uel esse aliqui homines iusti sine aliquo peccato, siue numquam consentiendo desideriis eius siue quia pro nullo peccato habendum est, quod tantum est, ut hoc pietati non imputet deus — quamuis aliter sit beatus sine peccato, aliter autem beatus cui non imputat dominus peccatum — non nimis existimo reluctandum. scio enim quibusdam esse uisum, quorum de hac re sententiam non audeo reprehendere, quamquam nec defendere ualeam. sed plane quisquis negat nos orare debere, ne intremus in temptationem — negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae dei adiutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere uoluntatem — ab auribus omnium remouendum et ore omnium anathemandum esse non dubito.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/43"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}