{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Perfectione Iustitiae Hominis 9","citation":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Perfectione Iustitiae Hominis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa057a"},"verse":false,"words":256,"text":"'Iterum quaerendum est\\\\ inquit, per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii libertatem. si per naturae necessitatem, culpa caret; si per arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit. procul dubio a deo. deus autem quod dedit, certe bonum est; negari enim non potest. qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse sine peccato'. respondetur per arbitrii libertatem factum, ut esset homo cum peccato; sed iam poenalis uitiositas subsecuta ex libertate fecit necessitatem. unde ad deum fides clamat: de necessitatibus meis educ me. sub quibus positi uel non possumus quod uolumus intellegere uel quod intellexerimus uolumus nec ualemus inplere. nam et ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur. si uos, inquit, filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. uicta enim uitio in quod cecidit uoluntate caruit libertate natura. hinc alia scriptura dicit: a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est. sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis liberator sed seruis, ut ei dicat gratulatio libertatis: saluam fecisti de necessitatibus animam meam. ipsa enim sanitas est uera libertas, quae non perisset, si bona permansisset uoluntas. quia uero peccauit uoluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas et accipiatur tanta libertas, in qua sicut necesse est permaneat beate uiuendi uoluntas, ita ut sit etiam bene uiuendi et numquam peccandi uoluntaria felixque necessitas.","prev":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/8"},"next":{"citation":"De Perfectione Iustitiae Hominis 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-perfectione-iustitiae-hominis/10"},"credit":{"text":"Augustine, De Perfectione Iustitiae Hominis, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa057a/stoa0040.stoa057a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}