{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 14.24","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 14.24","ref":"14.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/14.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/14.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/14.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":339,"text":"Cum autem oculi medium, quæ pupilla dicitur, nihil aliud sit quam quoddam punctum oculi, in quo tamen tanta vis cst, ut eo dimidium cœlum, cujus ineffabilc spatium est, ex aliquo eminenti loco cerni collustrarique possit; non abhorret a vero animum carere omni corporca magnitudine, quæ tribus illis differentiis consummatur, quamvis corporum magnitudines quaslibet imaginari queat. Sed paucis licct ipso animo animum cernere, id cst ut ipse se animus videat; videt autem per intelligentiam. Huic suHi enim licet videre nihil esse in rebus potentius et magnificentius iis naturis, quæ, ut ita dicam, sine tumoribus esse intelliguntur: tumor enim non absurde appellatur corporis magnitudo, qua: si magnipendenda esset, plus nobis protecto elephanti saperent. Quod si quisquam eorum cognatus dicet elephantos esse sapienics; sensi enim quamvis admirans, sensi tamen etiam hinc homines sæpe ambigere; illud, quantum opinor, saltem concedet, plus asino sapere apiculam; quorum comparare magnitudiues plus profecto est quam asininum: vel quod eliam de oculo dicebamus, cui non liqueat aquilæ oculum multo quam notter est, esse breviorem? quo tamen ilia sublime ita volans, ut a nobis in tanta ture difficile cernatur, latentem sub frutice lepusculum, et sub fluctibus piscem videre comperta est. Quod si in ipsis sensibus, quibus nisi corporea sentire non datum est, nihil ad rem, id est ad vim sentiendi, valet corporis magnitudo; metuendumneest, quaeso, ne animus humanus, cujus excellentior et pene solus aspectus est ipsa ratio qua etiam se invenire molitur, nihil sit, si illum eadem ratio, id cst se ipse i omni magnitudine, qua obtinetur locus, carere convicerit? Magna quædam, crede mihi, magna, sed sine ulla mole de animo cogitanda suni. Quod facilius contingit iis, qui aut bene eruditi ad hac accedunt, non studio inanis gloriae, sed divino amore veritatis accensi; aut qui jam in his quærendis versantor, quamvis minos eruditi ad investiganda ea venerint, si patienter bonis se dociles praebent, atque ab omni corporum consuetudine, quantum in hac vita permittitur, semet avertunt. Fieri autcm non potest quadam divina providentia, ut religiosis anhnisseipsos et Deum suum, id est veritatem pie, caste ac diligenter quærentibus, inveniendi facultas desit.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 14.23","label":"Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/14.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/14.23"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 10.25","label":"Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/10.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/10.25"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}