{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 17.30","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 17.30","ref":"17.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/17.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/17.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/17.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":349,"text":"it. Desine mirari, nam et hic tibi simili ratione respondeo. Ut euim membrorum magnitudo idco nihil affert argumenti cur animam adjuvet, quod multi exilioribus brevioribusque membris prudentiores inveniuntur quibusdam magna mole corporis pradilis; iia- quoniam juniores nonnullos senioribus plerisque magis industrios atque strenuos videmus, non video cur putanda sint spatia temporis in ætatibus incrementa ut corporibus, sic animis dare; cum et ipsa corpora, quibus per tempus crescere atque ampliora spatia tenere concessum est, saepe sint annosiora breviora, non modo senilia, quæ magnitudine temporis contrahuntur atque minuuntur; sed etiam puerorum, quos animadvertimus vis breviores esse corpore quibus sunt ætate majorcs. Si igitur porrecta in plurimam tempora, ne ipsis quidem corporibus magnitudinis afferunt causam: sed omnis illa seminis vis est, et quorumdam naturae numerorum sane occultorum, et difficilium ad dignoscendum: quanto minus arbitrandum est longo tempore animam fieri longiorem, qnia eam videmus usu rerum atque assiduitate multa didieisse! Quod si te illud movet, quod solemus cam quant Graeci μαϰροθυμιαν vocant, longanimitatem inlerpretari; animadvertere licet a corpore ad animum multa verba transferri, sicut ab animo ad corpus: nam si montem improbum, et justissimam tellurem dixit Virgilius (Æneid. lib. 12, I. 687; Georg. lib. 2, I. 460), quae verba cernis ab animo ad corpora esse translata; quid mirum si mutua vice longanimitatem dicimus, cam longa nisi corpora esse non possint? Ea vero inter virr tutes quæ appellatur animi magnitudo, ad nullum spatium, sed ad vim quamdam, id est ad potestatem potentiamque animi relata recte inteNigilnr; virtus eo pharis aestimanda, quo plura contemnit. Sed de hac post loqucmur, cum quæremus quanta sit anima, sient quæri assolct, quantus fuerit Hercules, factorum excellentia, non mele membrorum: ita enim supra distribuimus. Oportet autem nunc te recordari quod de puncto jam salis egimus: nam id potentissimum esse, maximeque in figuris dominari ratio docebat. Potentia vero atque dominatus nonne ostentant quamdam magnitudinem? et in puncto tamen nullum spatium reperiebamus. Non igitur magnum vel ingentem animum euM audimus aut dicimus, quantum loci occupet, sed quantum possit, cogitandum est. Quamobrem si jam pri. mum argumentum tuum, quo tibi per ætatem cum corpore animus crescere videbatur, satis discussuro est; transeamus ad aliud.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 16.27","label":"Chapter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/16.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/16.27"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 18.31","label":"Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.31"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}