{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 18.31","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 18.31","ref":"18.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":333,"text":"E. Nescio utrum oinnia quae me non frustra movere assolent, persecuti fuerimus; et fieri potest ut recordationem meam aliqua fugiant: verumtamen quod nunc in mentem venit videamus quale sit, quod puer infans non loquitur, atque in crescendo assequitur. A. Facile est istud: nam credo videri tibi ea lingua quemque loqui, qua loquuntur homines inter quos natus educatusque sit. £. Nemo id ignorat. A. Constitue ergo quempiam ibi natum atque altum ubi homines non loqucrentur, sed nutibus membrorumque motu cogitationes suas sibimet expromendas signareut; nonne censes eum talia esse facturum, neque locuturum, qui loquentem neminem audierit? E. Nulo me boc inlerrogcs, quod fieri non potest. Qui enim talcs homines, inter quos quemquam natum cogitare possim 7 A. Itane tu non vidisti Mediolani ado- Icscentem honestissimi corporis et elegantissimae urhnnitalis, mutum tamen atque ita surdum, ut ncquc alios nisi motu corporis inlelligcret, neque ipse aliter. qua; vellet significaret? hic I enim est notissimus. Nam ego novi rusticum quendam loquentem, de loquente uxore, lilios omnes mares atque feminas quatuor fere, aut eo amplius (non enim satis nunc commemini) mutos surdosqne genuisse. Nam ex eo quod loqui non poterant, muti; ex eo autem quod nulla si- Ilia nisi oculis colligebant. etiam surdi intelligebantur. E. Illum vero ego bcne novi, et de istis nescio quibus credo tibi: sed quorsum ista? A. Quia dixisti non te posse cogitare inter tales homines nasci quempiam. E. Nec nunc aliud dico: nam istos, nisi fallor, inter eos qui loquerentur, natos esse concedis. A. Non equidem negaverim: sed cum jam inter nos constet nonnullos tales homines esse posse; quæso cogites, si ex hoc genere mas et femina jungerentur, atque in aliquam quocumque casu delati solitudinem, ubi tamen vivere valerent, gignerent filium non surdum, quemadmodum esset cum parentibus iste locuturus? E. Quemadmodum censes, nisi ut parentes ei dabant, ita gestu signa redditurum? Sed tamen puer parvus ne hoc quidcm posset: quare illa ratio mea manet integra. Quid enim refert utrum loqui, an gestum facere crescendo assequatur, cum ad animam utrumque pertineat, quam fatcri nolumus crescere?","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 17.30","label":"Chapter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/17.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/17.30"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 18.32","label":"Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.32"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}