{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 18.32","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 18.32","ref":"18.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":397,"text":"A. Jam mihi videris etiam cum in fune quisque ambulat, ampliorem credere hunc habere animam, quam cos qui id facere nequeunt. E. Hoc aliud est: quis cnim hoc non videat esse artis? A. Cur, obsecro, arlis? an quia didicit? E. Ita vero. A. Quare tibi ergo etiam, si aliud quisque discat, non artis vidctur? E. Plane quidquid discitur, artis esse non nego. A. Non ergo ille didicit a parentibus gestum facerc? E. Didicit sane. A. Oportet igitur et hoc non animæ crescendo amplioris, sed imitatoriæ cujusdam artis esse concedas. E. Non possum hoc concedere. A. Ergo non omne quod discitur artis est, quod nunc concesscras. E. Artis omnino. A. Non ergo ille didicit gestum, quod item non minus dederas. E. Didicit, sed hoc non est artis. A. Atqui tu paulo ante dixisti artis esse quod discitur. E. Age, jam concedo, et loqui et gestum facere, eo quod ea didicimus, artis esse. Tamen aliæ sunt artes, quas, dum in alios intendimus, discimus; aliae, quae a magistris inseruntur nobis. A. Quas tandem istarum putas animam, ex co quod amplior fiat, adipisci? anne omnES? E. Non omnes puto, sed illas superiores. A. Nonne tibi ex hoc genere videtur in fune ambulare? nam et hoc videndo, ut arbitror, qui id faciunt assequuntur. E. Ita credo: scd tamen non omnes qui hæc spectant et magno studio intuentur, assequi possunt, sed qui hujus rei magistros patiuntur. A. Bene sane dicis; nam et hoc tibi etiam de locutione responderim: multi enim Græci et aliud genus linguæ crebrius nos loquentes audiunt, quam funambulum spectant; qui ut linguam nostram discant, quemadmodum nos cum ipsorum nosse volumus, sæpe magistris traduntur. Quæ cum ita siut, miror cur animæ incrementis tribuere velis quod loquuntur homines; quod autem in fune ambulant, nolis. E. Nescio quomodo ista confundis: nam qui ut linguam nostram discat, magistro traditur, novit aliam quamdam suam, quam eum, quod ejus anima creverit, puio didicisse; cum autem discit alienam, non ampliori animæ, sed arti tribuo. A. Quid si ille qui inter mutos natus atque altus est, sero ac jam juvenis in alios homines incidens loqui didicisset, cum aliam linguam nullam nosset? eo tempore putares animam ejus crevisse, quo loqui didicerat? E. Nunquam isthuc ausim dicere; et jam cedo rationi, nec puto amplioris animæ argumentum esse quod loquimur, ne et alias omnes artes cogar fateri crescendo animam consecutam: quod si dixero, illud sequetur absurdum, decrescere animam cum quidque obliviscitur.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 18.31","label":"Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.31"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 19.33","label":"Chapter 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/19.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/19.33"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}