{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 19.33","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 19.33","ref":"19.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/19.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/19.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/19.33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":272,"text":"A. Bcne intelligis, et verum ut audias, recte dicitur anima discendo quasi crescere, et contra minui dediscendo, sed translato verbo, ut superius ostendimus. Tamen illud cavendum est, ne quasi spatium loci majus occupare videatur, dum dicitur cre.. scere; sed majorem quamdam vim peritior quam impcritior habere ad agendum. Magni tamen refert qualia sint illa ipsa quae discit, quibus quodammodo videtur augeri. Nam ut in corpore tria sunt genera incrementorum, unum necessarium, quo naturalis convenientia impletur in membris; alterum superfluum, quo a caeteris membris integra valetudine augendo aliquid discrepat, per quod interdum evenit ut senis digitis nascantur homines, et pleraque alia, quæ cum praeter consuetudinem nimia sunt, monstruosa nominantur; tertium noxium, quod cum accidit, tu mor vocatur; nam etiam sic membra crescere dicuntur, et revera locum occupant ampliorem, sed expugnata bona valetudine: ita in animo quaedam quasi naturalia incrementa sunt, cum honestis et ad bene bcateque vivendum accommodatis disciplinis augeri dioitur. Cum vero ea discimus, quoe mirabiliora quam utiliora sunt; quanquam nonnullis rebus plerumque opportuna, supervacanea tamen et de illo secundo genere numeranda sunt. Non enim si quidam tibicen, ut Varro auctor est, ita populum delectavit ut rex Cieret, idco animum nostrum illo artificio augendum putare dcbemus: quia nec majores quam humani sunt, dentes habere vellemus, si audissemus, a quopiam, quod tales habuerit, morsu hostem necatum Noxium vero illud est genus artium, quo animi valcludo sauciatur: nam et odore ac sapore mire dijudicare pulmenta, et quo lacu piscis captus sit, vel quotennc vinum sit, nosse dicere quædam est miscranda peritia; et his artibus cum quasi crevisse anima videtur, quæ neglecta mente defluxit in sensus, nihil aliud quam tumuisse vel etiam contabuisse judicanda est.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 18.32","label":"Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/18.32"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 20.34","label":"Chapter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/20.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/20.34"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}