{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 21","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":239,"text":"A. Quoniam tibi igitur, si non fallor, et longitado, et latitudo, et altitudo nota est; quaero, utrum possint deesse duo superiora, ubi aderit altitudo. E. Sine longitudine quidem video esse non posse altitudinem, sint latitudine autem potest. A. Redi ergo ad cogitationem latitudinis, et si cam quasi jacentem animo figuraveris, erigatur in quodlibet latus, tanquam si eam velles per tenuissimam rimam, ubi se clausæ januæ jungunt, educere. An nondum intelligis quid velim? E. Intelligo quid dicas, sed nondum fortasse quid velis. A. Illud scilicet ut respondeas, utnim sic erecta latitudo videatur tibi migrasse iu altitudincm, et latitudinis jam nomen descriptionemque amisisse; an adliuc maneat latitudo, quamvis ita sit collocata. E. Videtur mihi altitudo esse facta. A. Recordarisne, obsecro, quemadmodum altiitudinem definieramus? E. Recordor plane, et me jam sic respondisse pudet. Nam etiam boc modo quasi erecta latitudo sectionem per longum deorsum versus non admittit: quare nulla in ea possunt interiora cogitari, quamvis medium et extrema cogitentur. Secundum autem superiorem demonstrationem altitudinis, quam fecisti ut recordarer, nulla omnino est altitudo, ubi nihil intus cogitari potest. A. Recte dicis, et sic te omnino meminisse cupicbam. Quamobrem ilhid jam volo respondeas, utrum falso verum anteponas. E. Jam hinc dubitare, incredibilis dementia est. A. Dic ergo, quæso tc, numquidnam vera linea est, quæ per longum secari potest; aut vcrum signum quod ullo modo secari potest; aut vera latitudo, quae cum erecta est, ut diximus, sectionem per longum deorsum versus admittit? E. Nihil minus.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 20","label":"CAPUT XII.— Puncti potentia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/20"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 13.22","label":"Chapter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/13.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/13.22"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}