{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 23.41","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 23.41","ref":"23.41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.41.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":242,"text":"A. Age vero, aggrediamur quod vis, sed multo te mihi attentiore opus est, quam te fortasse existimas esse debere. Quare facito ut quam maxime adsis, ac respondeas mihi, quidnam tibi vidcatur iste esse sensus quo anima per corpus utitur: nam ipse jam noluine proprio sensus dicitur. E. Sensus esse quinque audire soleo, videndi, audiendi, olfaciendi, gustandi atque tangendi: plus quid respondeam ncs io. A. Partitio ista vetustissima est, et fere in concionibus celebrata. Vellem autem definiri mihi abs te, quid sit ipse sensus, ut cadem definitione omnia illa includerentur, neque aliud quidquam quod sensus nou esset, in ea intelligeretur: sed si id non potest, nihil urgeo. Hlud enim quod satis est, certe potcs meam definitionem vel refellere vel probarc. E. Hoc modo libi fortasse non decro, quantum valeo: non cuim et hoc semper est facile. A. Attende ergo: nam sensum puto esse, non latere animam quod patitur corpus. E. Placet mihi hæc definitio. A. Adesto erro huic tanqnam tuæ, ac tuerc illam, dum a me paulisper refellitur. E. Tuebor sane, si tu adjuveris; sin minime, jam mihi displicet: non enin frustra libi visa est refellenda. A. Noli nimis ex auctoritate pendere, praescrtim mea quæ nulla est; et quod ait Horatius, Sapere aude ( Epist. lib. i, epist. 2 v. 39 ): ne non te ratio subjuget priusquam melus. E. Ego prorsus nihil metuo, quoquo res modo processerit: non enim errarc me sines. Sed jam incipe si quid habes, ne differendo potius quam adversando dcfatiger.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 22.59","label":"Chapter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/22.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/22.59"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 23.42","label":"Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.42"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}