{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 24.45","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 24.45","ref":"24.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/24.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/24.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/24.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":292,"text":"A. lecte fortasse existimas. Sed responde, obsecro, utrum omne quod per visum cognoscimus, videamus. E. Ita credo. A. Credis etiam omne quod videndo cognoscimus, per visum nos cognoscere? E. Et hoc credo. A. Cur ergo plerumque fumum solum vidende ignem subter latere cognoscimus, quem non videmus i E. Verum dicis: et jam non puto vos vidcre quidquid per visum cognoscimus: possumus enim, ut docuisti, aliud videndo, aliud cognoscere quod visus non aUigerit. A. Quid? illud quod per visuin sentimus, possurnusnc non videre? £. Nullo modo. A. Aliud cst ergo sentire, aliud cognoscere? E. Omnino aliud: natn sentimus fumum, quem vidcmus; et ex co ignem, quem non vidcmus, subesse cognoscimus. A. Bene intelligis. Scd vides certe cum hoc accidil, corpus nostrum, id est oculos, nihil pati ex igne, sed ex fumo quem solum vident. Etenim videre, sentire; et sentire, pati esse, jam supra consensimus. E. Teneo et assentior. A. Cum ergo per passionem corporis non latet aliquid animam, non continuo sensus vocatur unns de quinque memoratis; sed cum ipsa passio non latet: namque ille ignis non visus, nec auditus, nec olfactus> nec gustatus, ncc tactus a nobis, non tamen latet animam, fumo viso. Et cum hoc non latere non vocetur sensus, quia ex igne corpus nihil est passum; vocatur tamen cognitio per sensum, quia ex passione corporis quamvis alia, id est ex alterius rei visione, conjectatum est atque compertum. E. Intelligo, et optime video istud congruere ac favere illi definitioni tuae, quam ut meam mihi defendendam dedisti: nam ita memini esse abs te sensum definitum, cum animam nou latet quod patiturcorpus. Ilaque illud quod fumus videtur, sensum vocamus; passi sunt euim eum oculi videndo, qui sunt corporis partes et corpora: ignem autem, ex quo nihil corpus cst passum, quamvis cognitus fuerit, sensum non vocamus.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 23.45.34-63","label":"23.45.34 to 23.45.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.45.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/23.45.34"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 24.46","label":"Chapter 24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/24.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/24.46"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}