{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 27.53","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 27.53","ref":"27.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/27.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/27.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/27.53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":294,"text":"E. Intelligo; sed quorsum ista? A. Quia paulo anledixisti, propterea me tibi debere assentiri scien. tiam nos habere ante rationem, quod cognito. aliquo nititur, dum nos ratio ad incognitum ducit: nunc autem invenimus non rationem vocandam esse dum hoc agitur; non enim sana mens agit hoc semper, cum semper habeat rationem; sed recte ista fortasse ratiocinatio nominatur; ut ratio sit quidam mentis aspectus, ratiocinatio autem rationis inquisitio, id est, aspectus illius, per ea quae aspicienda sunt, motio. Quare ista opus est ad quærendum, illa ad videndum. Itaque cum ille mentis aspectus, quem rationem vocamus, conjectus in rem aliquam, videt iUam, scientia nominatur: cum autem non videt mens, quamvis intendat aspeolum; inscitia vel ignorantia dicitur. Non euim et his corporalibus oculis omnis qui aspicit, videt; quod in tenebris facillime animadvertimus. Ex quo liquet, ut opinor, aliud e-se aspectum, aliud visioncm; quæ duo in mente rationem et scientiam nominamus. Nisi quid te adversus haee movet, aut parum dilucide ista distincta arbitraris. E. Per mihi hæc distinctio placet', et libenter assentior. A. Vide ergo nune, atrum nos aspicere putes, ut videamus; an vidorc, ut aspiciamus E. Hinc vero ne cæcus quidem quisquam dubitavorit, aspectum esse propter visionem, non visionem propter aspectum. A. Fatendum igitur visionem pluris quam aspectum esse peodendam. E. Fatendum omnino. A. Ergo et scientiam pluris quam rationem. E. Consequens video. A. Placetne tibi meliores aut feliciores esse hominibus bestias? E. Avertat Dt us tam immanem amentiam. A. Rectc sane exhorruisti; sed ad id nos cogit sententia tua: dixisti euim cas habere scientiam, et non habere rationem. Rationem autem habet homo, pcr qnam vii ad scientiam pervenitur. Sed ut concedam facile perveniri; quid nos adjuvabit ratio, ut bestiis nos anteponendos putemus, cum illx babeant scientiam, et hanc pluris qnam rationem pendendam esse compertum sit?","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 27.52","label":"Chapter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/27.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/27.52"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 28.54","label":"Chapter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/28.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/28.54"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}