{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 28.54","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 28.54","ref":"28.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/28.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/28.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/28.54.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":181,"text":"E. Cogor omnino, aut scientiam bestiis non concedere, aut nihil recusare, quia mibi merito ante. ponantur. Sed, quæso, explica illud, quod do cano Ulyssis commemoravi, qualenam sit: nam ejus admiratione commotus tam inaniter latravi. A. Quid autem hoc putas esse, nisi vim quamdam sentiendi, non sciendi? Sensu enim nos bestiæ multae superant, cujus rei causam non hic Jocus est ut quæramus. mente autem, ratione, scientia, nos ilis Deus praepo suit. Sed ille sensus ea quibus tales animae delectantur, accedente consuetudine cujus magna vis est, potest discernere; atque eo facilius, quod anima belluarum magis corpori affixa est; cujas illi sunt sensus quibus utitur ad victum voluptatemque, quam cx eodem illo corpore capit. Humana vero anima por rationem atque scientiam, de quibus agimus, quod sunt ista longe praestantiora sensibus, suspendit se a corpore quantum potest, et ea quae intus cst, libentius fruitur voluptate; quantoque in sensus declinat, tanto magis similiorem hominem pecori facit. Inde est quod etiam pueri vagientes, quanto alieniores a ratione sunt, tanto facilius discernant sensu eUaM contactum conjunctionemque nutricum, nec odorem aliarum possunt sustinere, cum qu bus consuetudo non fuit.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 27.53","label":"Chapter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/27.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/27.53"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 28.55","label":"Chapter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/28.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/28.55"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}