{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 29.57","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 29.57","ref":"29.57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/29.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/29.57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/29.57.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":397,"text":"A. Quid aliud putas, nisi definitionem illam sensus, ut antca quod nescio quid plus quam sensum includebat, ita nunc contrario vitio vacillare, quod non omnem sensum potuit includere! Habent enim feræ sensim, nec habent scientiam: quidquid autem non latel, scitur; et omne quod scitur, ad scientiam prorecto pertinet. De qnibus omnibus jam mihi tecum convenit. Aut igitur non est verum, sensum esse passionem corporis non latentem animam; aut eo carent bestiæ,quia scientia carent: sensum autem concedimus hostiis: definitio ergo iila vitiosa est. E. Fateor nihil. me invenire quo resistam. A. Accipe aliud quo magis nos hujus definitionis pudeat. Nam meministi, ut opinor, tertium definitionis vitium tibi demonstratum, quo prorsus nihil est turpius; cum cx neutra parto vera est, qualis est illa bominis, homo est animal quadrupes: nam sive, omnis homo animal est quadrupes; sive, omne animal quadrupes bomo cst, qui dicit atque affirmat, insanit profecto, si non jocatur. E. Verum dicis. A. Quid? si in hoc etiam vitio ista nostra deprehenditur, putasne quidquam magis esse quod sit explodendum atque exterminandum de anima? E. Quis id recuset? Sed nollem, si fleri potest, ctiam hiC tamdiu detineri, atque interrogatiunculis agitari. A. Nibil est quod metuas, jam enim confectum est negotium: an tibi nondum persuasum est, cum de differentia ferarum et hominum agerctur, aliud esse sentire, aliud scire? E. Imo maxime. A. Aliud ergo sensus, aliud scientia. E. Ita est. A. Non autem sentimus ratione, sed aut visu, aut auditu, aut olfactu, aut gustatu, aut tactu. E. Assentior. A. £t omne quod scimus, ratione scimus: nullus igitur sensus scientia est. Quidquid autcm non latet, ad scientiam pertinet: ad nullum ergo sensum pertinet non latere, ut nulius homo quadrupes recte dici potest. Quamobrem ista nostra definitio suscepta tua, non solum alienos terminos invasisse, neque aliquid sui juris reliquisse, sed nihil omnino habuisse proprium, totumque alienum occupasse convicta est. E. Quid ergo agemus? Patierisne illam de judicio ita discedere? Quanquam enim ego ei defensionem qualem patui præbuerim, tu tamen ipsam litis formulam, quæ nos decepit, composuisti. Et ego quidem tametsi obsinere non potui, bona fide adfui, quod mibi satis eat: tu vero si prævaricationis arguaris, quid facias, a quo ct producta est ut jurgaret audenter, ct oppugnata ut turpiter ccderet? A. Numquidnam cst hic quisquam judex, a quo huic rel mihi metuendum sit? Ego te privatim quasi adhibitus jurisconsultus, instruendi causa refellere volui, ut cum ad judicium ventum fuerit, paratus assistas.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 28.56","label":"Chapter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/28.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/28.56"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 29.58","label":"Chapter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/29.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/29.58"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}