{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 30.59","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 30.59","ref":"30.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.59.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":348,"text":"E. Quidnam id est, obsecro? A. Quia quanquam sit aliud sensus, aliud scientia, illud tamen non latere utrique commune est; ut ipsi homini et bestiæ quamvis plurimum differant, animal tamen esse commune est. Non latet enim quidquid animæ apparet, sive per temperationem corporis 1, sive per intelligentiæ purilatcm; atque iliud primum sensus, hoc autem alterum scientia sibi vindicavit. E. Manet ergo illa definitio tuta et probata? A. Manet vero. E. Ubinam ergo dcceptus sum? A. Ubi rogavi, utrum omne quod non latet, sciatur: tu enim huic rogationi tcmerc assensus es. E. Nam quid velles dicerem! A. Non continuo esse scientiam si quid non latet, sed si per rationem non latet: cum autem per corpus non latet, sensum vocari, si per seipsam non lateatcorporis passio. An ignoras quibusdam philosophiis et peracutis visum esse, ne idipsum quidem quod mentc comprehenditur, ad nomen aspirare scientiæ, nisi tam firma comprehensio sit, ut abea mens nulla rationequcat dimoveri? E. Accipio ista gratissime: sed quaeso quoniam quid sit sensus, subtilissime quantum arbitror explicatum est, referamus nos ad illam quaestionem, propter quam explicandum hoc susceperamus. Attuleram enim ego argumentum, quo tantam probarem animam esse, quantum ejus est corpus, eo quod tangentem a capite usque ad pedis extremum pollicem sentit quaquaversum tetigeris; atque inde ad sensus definitionem morarum plenissimam, sed forte necessario delati sumus. Itaque ipsum fructum tanti operis jam ostende, si placet. A. Est omnino, atque uberrimus; nam totum quod quaerebamus, effectum est. Si cnim sensus est corporis passio per seipsam non latens animam, quod ut firmissime teneremus, diutius quam velles sermocinati sumus; meministine tandem nos comperisse ibi sentire oculos ubi non suut, vel potius ibi pati? E. Memini. A. Etiam illud dedisti, nisi fallor, nec modo dubitas dandum fuisse, animam multo quam totum corpus est, esse mcliorem ac potentiorem. E. Hinc vero dubitare nefarium puto. A. Age, si corpus potest ibi pati aliquid ubi non est, propter quamdam cunt anima contemperationem, quod oculis in cernendo accidere inventum est; adeone animam crassam et pigram putamus, per quam ipsi oculi tantum possunt. ut. eam lateat corporis passio I si non ibi jaceat, ubi passio ipsa contingit?","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 29.58","label":"Chapter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/29.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/29.58"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 30.60","label":"Chapter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.60"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}