{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 30.60","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 30.60","ref":"30.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.60.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":198,"text":"E. Multum me movet ista conclusio, ct ita multum ut omnino stupeam, et non solum quid rrspondeam, sed prorsus ubi sim non inveniam. Qniil enim dicam? sensum non esse, cum corporis passio per seipsamnon latet animam? quid crit aliud, si hoc non est? Oculos nihil pati cum videmus? absurdissimum est. Eos ibi pati ubi sunt? at seipsos non vident 1, nec ubi sunt quidquam est præter ipsos. Non esse oculis animam potentiorem, cum eadem sit istorum potentia? nihil est dementius. An hoc dicendum cst, potentius esse ibi pati,ubi quidque sit, quam ubi non sil? sed si hoc veram esset, non esset præstantior visus cæteris sensibus. A. Quid quod ictum aliqucm, vel incidens quidpiam, vel humoris perlurbationcm cnm ibi patiantur ocuii ubi sunt; neque hoc animam latet, nec ista passio visus, sed tactus vocatur: et tamen talia pati oculus posset etiam in exanimo corpore, quamvis deesset anima, qnam passio non lateret; illud autem quod pati non potest oculus, nisi adsit anima, id est quod videndo patitur, hoc solum ibi patitur, ubi non est? Ex quo cui non videntur, nullo loco animam contineri? Siquidem aculus, quod cst corpus, id tantum non loco suo patitur, quod nunquam sine anima pateretur.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 30.59","label":"Chapter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.59"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 30.61","label":"Chapter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/30.61"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}