{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Quantitate Animae 67","citation":"Augustine, De Quantitate Animae 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/67.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Quantitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059"},"verse":false,"words":218,"text":"A. Si ergo satis perspexisti in bac similitudine, quomodo possit dissecto corpore anima non secari; accipe nunc quomodo frusta ipsa corporis, cum anima secta non sil, vivere possint. Jam enim concessisti, et recte, ut opinor, significationem quae quasi anima soni est, dum nomen editur, per seipsam nullo pacto dividi posse, cum ipse sonus, quod velut corpus ejm est, possit. Sed in solis nomini ita soni es! facta divisio, ut nulla pars ejus significationem aliquam retineret. Itaque illas litteras, dilaqerato corpore nominis, tanquam exanima membra, id cst, significatione carentia, considcrabamus. Quamobrem si aliquod nomen invencrimus, quod divisum queat etiam singulis partibus quidpiam siguificare; concedas oportet, non omni. modam veluti mortem tali praecisione factam esse, cum tibi membra separatim considerata quodlibet signilicantia et quasi spirantia videbuntur. E. Concedam omnino, et ut jam idipsum sones, flagito. A. Accipe: nam dum viciniam solis attendo, de cujus nomine superius egimus, Lucifer mihi occurrit; qui profecto inter secundam et tertiam syllabam scissus nonnihil priore parte significat, cum dicimus, Luci, et i3eo in hoc plusquam dimidio corpore nominis vivit. Extrema etiam pars habet animam: nam cum ferre aliquid juberis, hanc audis. Qui cnim posses obtemperare, si quis tibi diceret, Fer codicem, si nihil significaret Fer? quod cum additur Luci, Lucifer sonat, et significat stellam; cum antem demitur, nonnihil significat, et ob hoc quasi retinet vitam.","prev":{"citation":"De Quantitate Animae 66","label":"CAPUT XXXII.—Dissecto corpore anima non secaMur. Frusia dissecti corporis viver…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/66"},"next":{"citation":"De Quantitate Animae 68","label":"CAPUT XXXII.—Dissecto corpore anima non secaMur. Frusia dissecti corporis viver…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-quantitate-animae/68"},"credit":{"text":"Augustine, De Quantitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059/stoa0040.stoa059.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}