{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 5.61-78","citation":"Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 5.61-78","ref":"5.61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/5.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/5.61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/5.61.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059c"},"verse":false,"words":294,"text":"misC'rere, quia misericordiam fecimus: nos implevimus quod iussisti, tu redde quod promisisti. (a) Ante omnia autem illud denuntio atque obtestor, ut nullas Paganorum sacrilogas consuetudines observetis, non caragios 1, non divinos, non sortilegos, non præcantatores; nec pro ulla causa aut infirmitate eos consulere vel interrogare præsumatis: quia qui facit hoc malum, perdit Baptismi sacramentum. Similiter et auguria vel sternutationes observare nolite, nec in itinere po iti aliquas aviculas cantantes attendatis: sed sive iter, sive quodcumque opns arripitis, signate vos in nomine Christi, et symbolum ct orationem dominicam cum fide et devotione dicite; et nihil vobis nocere poterit inimicus. Nullus christianus ohservet qua dic domnum exeat, vel flua die revertatur; quia omnes dies Deus fecit. Nullus ad in. choandum opus diem et lunam attendat. Nullus in calendis januarii nefanda ct ridiculosa, vetulas, ani cervulos, aut jocticos * faciat, neque mensas per noctem componat, nec strenas aut bibitiones exerceat superfluas. Nullus christianus in pyras credat, neque in cantu sedeat; quia opera diabolica sunt. Nullus iu festivitate sancti Joannis unt sanc torum solemnitatihus solstitia, aut balationes5, vel saltationes6 aut cantica diabolica exerceat. Nullus nomina dæmonum, aut Neptunum, aut Orcum, ant Dianam, aut Herculem, aut Minervam, aut Geniscum7, aut cætera hujusmodi inepta credere aut invocare præsumat. Nullus diem Jovis absque sanctis festivitatibus, nec in maio nee in ullo tempora in onio observet, neque dies tiniarum vel murorum, aut vel unum omnino diem, nisi tantum dominicam diem. Nullus christianus ad fana. vel ad petras, vel ad fontes, vel ad atbores, aut ad cancellos 9, vcl per trivia luminaria faciat, aut vota, reddere præsumat. Nullus ad colla vel hominis vel cujuslibet animalis ligamina dependere præsum at, etiamsi a clericis Hiant, etsi dicatur quod res sancia sit, et divinas lectiones contineat: quia non cst in eis remedium Christi, sed venenum diaboli.","prev":{"citation":"De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 5.39-60","label":"5.39 to 5.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/5.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/5.39"},"next":{"citation":"De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus] 5.79-93","label":"5.79 to 5.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/5.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-rectitudine-catholicae-conversationis-tractatus-incertus/5.79"},"credit":{"text":"Augustine, De Rectitudine Catholicae Conversationis Tractatus [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059c/stoa0040.stoa059c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}