{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 279-302","citation":"Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 279-302","ref":"279","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/279","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/279.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Salutaribus Documentis [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059b"},"verse":false,"words":328,"text":"si autem prohibuerint, nec sepultura a nobis illis debetur (Luc. IX. 59). Christus diligendus est super parentes nostros: quia non nobis tribuunt parentes ea quæ Christus. Ipse enim dixit in Evangelio. Qui amat patrem aut matrem aut filios aut agros plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Quanto quisque eum plus amat, tanto felicior et beatior efficictur. In tantum enim nos amavit, ut etiam pro nobis mori dignatus vit: et manus ejus, quæ virtutes plurimas faciebant, clavis pro nostra redemptione affixæ sunt: et ori mellifluo, quo salutaris doctrina profluxit, fel pro cibo impii porrexerunt: et qui neminem læsit, cæsus est; et qui nullum maledixit, opprobria et maledicta pro nobis pertulit. Hæc omnia perpessus est, ut nobis vitam æteruam donaret. Et cum nobis tanta beneficia præstet, nihil quærit a nobis, nisi ut diligamus eum; et animas nostras et corpora impolluta ei servemus, ut ille in nobis semper habitet, et nos in illo permaneamus. Non enim postulat a nobis aurum, neque argentum, neque pallia, neque vestes pretiosas, neque armillas, neque agros, et cætera bujusmodi: sed nos ipsos quærit, in nobis requiescere cupit. CAPUT XXII. Amor proximi. Pacificus et invidus. Accedamus ergo ad eum ut vitam æternam habeamus. Habeamus in nobis dilectionem Dei et proximi: quia qui diligit proximum, legem implevit; qui autem econtrario odit, homicida est (1Joan. III, 15). Qui diligit fratrem suum, in tranquillitate est cor ejus: fratrem vero odiens, tempestate circumdatus est. Vir mitis et benignus, etiamsi patitur mala, pro nihilo ducit: iniquus autem, etiam parvum verbum audiens a proximo, contumeliam arbitrator. Qui charitate plenus est, tranquillo animo et serenissimo vultu procedit: vir odio plenus ambulat iracundus.Tu autem, frater charissime, ne moveas eniquam scandalum in vita tua: [rem quæ ad te non pertinet, ahis traciandam dimitie: et nisi rogatus vel interrogatus, enodate inde, et quod soli Deo est placitum judica, et injustas aliorum sententias, si aliter non potes, evita, et misericordie locum da1:] et non quod tibi utile, sed quod illi placitum sit facias.","prev":{"citation":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 254-278","label":"254 to 278","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/254"},"next":{"citation":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 303-324","label":"303 to 324","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/303"},"credit":{"text":"Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}