{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 514-529","citation":"Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 514-529","ref":"514","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/514","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/514","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/514.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Salutaribus Documentis [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059b"},"verse":false,"words":282,"text":"Sicut enim piscis cum avidis faucibus properat ut glutiat escam, repente hamum intra fauces reperit: ita et ebriosus intra se vinum suscipit inimicum, quod intra cum, mox impellit 1 ad omne opus nefandissimum; et sic homo rationalis capitur, ut irrationale animal. CAPUT XXXVIII. Præcepta Dei ad omnes Christianos pertinent. Tu autem, frater mi, omnibus domesticis tuis et tibi subjectis præcipe, ut se sobrios exhibeant, et iterum propter abstinentiam in superbiam se non erigant, sed omnia temperate, juste, pie et religiose secundum Dei adjutorium faciant: quia non solum pro nobis clericis, sed etiam pro omni genere humano, qui prædestinati sunt ad vitam æternam, Christus sanguinem suum fudit: nec solum nobis, sed etiam omnibus laicis ejus ex toto corde præcepta servantibus regnum cœlorum promissum est. Grandis namque confusio est animabus laicorum, qui dicunt, Quid pertinet ad me libros Scripturarum legendo audire vel discere, vel etiam frequenter ad sacerdotes et ecclesias sanctorum recurrere? Dum clericus fiam, faciam ea quæ oportet clericis facere. Quare non intelligit, quia panem et vinum, et omnia hujus terræ bona, et regni felicitatem æqualiter vult participare, et æquali labore jugum Christi ferre non vult? Quid prodest tabbus una parte in hoc sæculo esse subtimes, et alia prostratos; m una parte fulgere auro et prestiosis vestibus, et in alia miseriis hujus sæculi et vitrorum caligne occupari? Non sit tibia liqua sollicitudo de laici habitus persona; quia non est personarum acceptio apud Deum. Similiter enim mandata Dei servantibus laicis cœlester palatium patet, veluti clericis et sanctimoniali habitu præditis. Dum non est Judæus neque Græcus, non est servus neque liber, sed omnia et in omnibus Christus. quicumque in corpore illius est, magnus est. Insere te ipsum suo sancto corpori, ut sis membrum nobilissimi capitis.","prev":{"citation":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 493-513","label":"493 to 513","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/493","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/493"},"next":{"citation":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 530-545","label":"530 to 545","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/530","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/530"},"credit":{"text":"Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}