{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 818-843","citation":"Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 818-843","ref":"818","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/818","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/818","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/818.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Salutaribus Documentis [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059b"},"verse":false,"words":335,"text":"Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? atque iterum alio in loco dilectionem proximorum compassus, dieit, Optubam esse anathema pro fratribus meis a Christo (Rom. IX, 3)? Discamus in tanto Christi apostolo tantam flagrare Christi charitatem, dum sciebat quod unico Filio suo non pepercisset, sed pro nobis omnibus tradidisset eum (Rom. VIII, 32). Pro omnibus nobis dicit: ideo nulli laici, nulli clerici, nullæ virgines, nullæ virduæ debent negligere salutem animarum suarum, dum tanti sanguinis pretium pro nobis fusum esse manifestum est. CAPUT LVI. Cito converti. Prœdestinatio. Humilitate gratiam promereri. Felicitatem terrenam despicere. Ideo omnes nos qui reliqui sumus super ter- r am, peccata nostra agnoscamus: ne cum impiis percamus, dum cito digna satisfactione non placemus. Quam velocoter placavit iram ejus ille qui dixit, Peccatum meum cognovi, et injustitiam meam non eperui. Dixi, Pronuntiabo adversuam me injustitiam meam Domino (Psal.XXXI, 5). se pronuntiaturum, et illi jam dimittitur. [ Attende, mi frater, magna res. Dixit, pronuntiabo: non dixit, pronuntiavi, et tu remisisti: quia ex eo ipso quosd dixit, pronuntiabo, ostendit quia nondum pronuntiaverat, sed corde pronuntiaverat. Hac ipsum dicere, pronuntiabo, pronuntiare est; ideo et dimisisti impietatem cordis mei- Vox mea nondum in ore erat, confessio ergo mea nondum ad os venerat. Dixeram, pronuntiabo adversum me: verumtamen Deusandivit vocem cordis mei. Vox mea nondum in ore, sed auris Dei jam in corde erat 1.] Et quid secutum est? Et tu remisisti impietatem cordis mei. Paratus est semper Deus peccata nostra indulgere, si non tardaverimus, ad cum reverti. Si cuim tardaverimus, timeamus ne inferat nobis iram suam: quia quosdam quidem magnum prædestinavit ad supplicium, et quibusdam quidem magnum præstiti beneficium: nec tamen hoc injuste, sed in alto suo judicio. Nam Cain perfecit homicidium, et Job vulneratus Dei amicus effectus est, et Abel innocens a fratre suo occisus: tamen nec Job diutius passus est cruciatum, nec Ananiæ locum donavit ad ignoscendum, nec Paulum deseruit colaphizatum, quem sua gratia fecit robustum, nec Judam suscepit pœnitentem, nec Patrum deseruit flentem, nec Saul respexit pœnitentem, nec David despexit confitentem 2.","prev":{"citation":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 791-817","label":"791 to 817","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/791","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/791"},"next":{"citation":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 844-866","label":"844 to 866","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/844","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/844"},"credit":{"text":"Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}