{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 944-966","citation":"Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus] 944-966","ref":"944","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/944","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/944","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/944.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Salutaribus Documentis [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa059b"},"verse":false,"words":296,"text":"XII, 36). Prius tamen, dilectissime, si vis, imo quia vis, discutiamus investigemus quis sit, vel quid sit diabolus. CAPUT LX. Diabolus quis sit. Quat bona homini ipuit, quot intulit mala. Diabolus est enim angelus per superbiam separatus a Deo, qui in veritate non stetit, et doctor mendacii, et pater mendacii: quia ab ipso primum inventum est mendacium, et ipse est mendacium (Joan. VIII, 44), sicut veracissimus, Veritas 1 Dominus noster Jesus Christus in Evangelio Joannis loquitur: quia ipse est caput et finis mendacii; et a semetipso deceptus, nos decipere festinat. Iste est adversarius effectus generis humani, inventor mortis, superbiæ institutor, rex malitiæ, scelerum caput, princeps omnium vitiorum, persuasor etiam turpium voluptatum. Hic ergo cum illum primum heminem a Deo factum, Adam scilicet, patrem omnium nostrum intueretur, sicut superius crebro intelligere potes, videretque eum hominem ex limo terræ ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia compositum, charitate circumdatum, immortalitate vestitum: æmulus atque invidus tantam beatitudinem hominem terrenum accepisse, quod ipse, dum esset angelus, per superbiam cognoscitur amisisse, invidit statim insatiabilis homicida primum patrem nostrum, nos nostrosque parentes, et tantis ac talibus bonis expoliavit nos, insuper et peremit. Nam et multis bonis in prima fronte diabolus nos exspoliavit; id est, pudicitia, continentia, patientia, mansuetudine, charitate. immortalitate. Sic nos nudos ac miserabiles reddidit, suisque pannis derisit esse involutos, et suo dominio esse astrictos, atque ex ipso vinculo omnem prolem nostram sibimet obligavit. Exspoliavit nos pudicitia, accinxit impudicitia; exspoliavit nos temperantia, et effecit intemperatos; exspoliavit nos cha- itate, et vestivit malitia; exspoliavit immortalitate, et propinavit mortem. His etiam turpissimis et fetidissimis pannis nos posterosque nostros involvit, et semivivos reliquit. CAPUT LXI. Quam libenter ei reuuntiandum. et ad Christum confugiendum. Et quia sic miserabiliter atrocissimus hostis circa nos egit, imo quia sic egit, eia frater charissime, cia renuntiemus huic damnosæ hæreditati.","prev":{"citation":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 925-943","label":"925 to 943","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/925","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/925"},"next":{"citation":"De Salutaribus Documentis [Incertus] 967-984","label":"967 to 984","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/967","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-salutaribus-documentis-incertus/967"},"credit":{"text":"Augustine, De Salutaribus Documentis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa059b/stoa0040.stoa059b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}