{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sancta Virginitate 13","citation":"Augustine, De Sancta Virginitate 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sancta Virginitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060"},"verse":false,"words":136,"text":"Vnde mirabiliter desipiunt, qui putant huius continentiae bonum non esse necessarium propter regnum caelorum, sed propter praesens saeculum, quod scilicet coniugia terrenis curis pluribus atque artioribus distenduntur, qua molestia uirgines et continentes carent: quasi ob hoc tantum melius sit non coniugari, ut huius temporis relaxentur angustiae, non quod in futurum saeculum aliquid prosit. hanc uanam sententiam ne cordis propria uanitate protulisse uideantur, adhibent ex apostolo testimonium, ubi ait: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a deo, ut fidelis essem. existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, quia bonum est homini sic esse. ecce, inquiunt, ubi manifestat apostolus hoc propter praesentem necessitatem bonum esse, non propter futuram aeternitatem. quasi praesentis necessitatis rationem haberet apostolus, nisi prouidens et consulens in futurum, cum omnis eius dispensatio nonnisi ad uitam aeternam uocet.","prev":{"citation":"De Sancta Virginitate 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/12"},"next":{"citation":"De Sancta Virginitate 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/14"},"credit":{"text":"Augustine, De Sancta Virginitate, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa060/stoa0040.stoa060.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}