{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sancta Virginitate 39.25-34","citation":"Augustine, De Sancta Virginitate 39.25-34","ref":"39.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/39.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/39.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/39.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sancta Virginitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa060"},"verse":false,"words":180,"text":"illas uoces habuerit, qui oculos leuare non audebat ad caelum et quae rigabat lacrimis pedes ad impetrandam ueniam grauium peccatorum; has autem tu habeto, quae sollicita es ea quae sunt domini, ut sis sancta et corpore et spiritu. illis uocibus comitatur timor, qui tormentum habet, quem perfecta caritas foras mittit; his autem uocibus comitatur timor domini castus permanens in saeculum saeculi. et utrique generi dicendum est: noli altum sapere, sed time. ut homo nec de peccatorum suorum defensione nec de iustitiae praesumptione se extollat. nam et ipse Paulus, qui dixit: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, tamen timore comite caritatis ait: cum timore et tremore multo fui ad uos, et ea sententia, quam commemoraui, ne aduersus fractos oleae ramos insertus superbiret oleaster, ipse usus est dicens: noli altum sapere, sed time; ipse omnia membra Christi generaliter admonens ait: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate. ne ad uetus testamentum uideatur pertinere quod scriptum est: seruite domino in timore, et exultate ei cum tremore.","prev":{"citation":"De Sancta Virginitate 39.1-24","label":"39.1 to 39.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/39.1"},"next":{"citation":"De Sancta Virginitate 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sancta-virginitate/40"},"credit":{"text":"Augustine, De Sancta Virginitate, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa060/stoa0040.stoa060.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}