{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.12.1-29","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.12.1-29","ref":"1.12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.12.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":285,"text":"Unum autem præmium quod cst regnum cælorum, pro his gradibus varic nominatum est. In primo, sicut oportebat, positnm est regnum coelorum, quod est perfecta summaque sapientia animæ rationalis. Sic itaque dictum est, Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum cœlorum: tanquam diceretur, Jnitium sapientiae timor Domini. Mitibus hæreditas data est, tanquam testamentum patris cum pietate quærentibus: Beati mites; quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram. Lugentibus consolatio, tanquam scientibus quid amiserint, et quibus mersi sint: Beati qui lugent; quoniam ipsi consolabuntur. Esurientibus et sitientibus saturitas, tanquam refectio laborantibus fortiterque certantibus ad salutem: Beati qui esuriunt et sitiunt justiham; quoniam ipsi saturabuntur. Misericordibus misericordia, tanquam vero ct optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur a potentiore, quod invalidioribus exhibent. Beati misericordes; quoniam ipsorum miserebitur. Mundis corde facultas videndi Deum, tanquam purum oculum ad intelligenda æterna gerentibus. Beati mundi corde; quoniam ipsi Deum videbunt. Pacificis Dei similitudo, tanquam perfecte sapientibus formatisque ad imaginem Dei per regenerationem '.novati hominis: Beati pacilici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Et ista quidem in hac vita possunt compleri, sicut completa esse in Apostolis credimus (b). Nam illa omnimoda in angelicam formam mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis terbis exponi potest. Beati ergo qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum eat regnum cælorum. Hæc octava sententia, quoe ad caput redit, perfectumque hominem declarat, significatur fortasse et circumcisione octavo die in Veteri Testamento; et Domini resurrectione post sabbatum, qui est utique octavus, idemque primus dies; et, celebratione octavarum feriarum, quas in regeneratione novi hominis cclebramus; et numero ipso Pentecostes. Nam septenario numero septies multiplicato, quo fiunt quadraginta novent, quas! octavus additur, ut quinquaginta. compleantur et tanquam redeatur ad caput: quo die missus est Spiritus sanctus, quo In regnum coelorum ducimur, et hæreditatem accipimus, et consolamur;","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.9.71-78","label":"1.9.71 to 1.9.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.9.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.9.71"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.12.30-51","label":"1.12.30 to 1.12.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.12.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.12.30"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}