{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.19.1-20","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.19.1-20","ref":"1.19.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.19.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.19.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":282,"text":"Posteaquam ergo cohortatus est audientes ut se præpararent ad omnia sustinenda pro veritate atque justitia, et ut non absconderent bonum quod accepturi erant, sed ea benevolentia discerent, ut cæteros docerent, non ad laudem suam, sed ad glo. riam Dei bona sua opera referentes; incipit eos jam informare ct docere quid doceant, tanquam si quærerent dicentes: Ecce volumUs et omnia sustinere pro tuo nomine, et doctrinam tuam non abscondere; sed quid est hoc ipsum quod vetas abscondi, et pro quo jubes omnia tolerari? numquid alia dicturus cs contra ea quæ in Lege scripta sunt? Non, inquit. Nolite enim putare, quoniam veni solvere Legem aut Prophetas: non veni solvere, sed implere. CAPUt VIII. — 20. In hac sententia sensus duplex est; secundum utrumque tractandum est. Nam qui dicit, Non veni solvere Legem, sed implere; aut addendo dicit quod minus habet, aut faciendo quod habet: illud ergo prius consideremus, quod primo posui. Nam qui addit quod minus habet, non utique solvit quod invenit, sed magis perficiendo confirmat: et ideo sequitur, et dicit, Amen dico vobis, donec transeat cælum et terra, iotaunum aut unus apex non transiet a Lege, donec omnia fiant. Dum enim fiunt etiam iila quæ adduntur ad perfectionem, multo magis fiunt illa quæ præmissa sunt ad inchoationem. Quod autem ait, lota unum, aut unus apex non transiet a Lege, nihil potest aliud intelligi nisi vehemens expressio perfectionis (a), quando per litteras singulas demonstrata est: inter quas litteras iota minor est cæteris, quia uno ductu fit; apex autem est etiam ipsius aliqua in summo particula. Quibus verbis ostendit in Lege ad offectum etiam minima quæque perduci. Deinde subjicit: Qui enin, solverit unum de mandatis i.,;. minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum.","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.17.45-47","label":"1.17.45 to 1.17.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.17.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.17.45"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.19.21-36","label":"1.19.21 to 1.19.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.19.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.19.21"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}