{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.25.1-15","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.25.1-15","ref":"1.25.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.25.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.25.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":278,"text":"Unum autem hic verbum obscurum positom est, quia nec græcum nec latinutn est Racha: caetera vero in sermone nostro usitata sunt. Nonnulli autem de græco trahere voluerunt interpretationem hujus vocis, putantes pannosum dici Racha, quoniam græce pannus ῥάϰος dicitur: a quibus tamen cum quæritur quid dicatur graece pannosus, non respondent Racha; deinde posset latinus interpres ubi posuit Racha, pannosum ponere, nec uti verbo quod et in latina iingua nullum sii, et in graeca inusitatum. Probabilius est ergo quod audivi a quodam Hebræo, cum id interrogassem: dixit euim esse vocem non significantem aliquid, sed indignantis animi motum exprimentem. tIas interjectiones grammatici vocant particulas orationis significantes commoti auimi affectum: velut cum dicitur a dolente, Heu; vel ab irascente, Hem. Quae voces quarumque linguarum sunt proprie, nee iii aliam linguam facile transferuntur: quæ causa utique coegit tam græcum interpretem quam latinum vocem ipsam ponere. cuna quomodo eam interpretaretur non inveniret. Gradus itaque sunt in istis peccatis, ut primo quisque irascatur, et eum motum retineat corde conceptum: jam si extorserit vocem indignantis ipsa commotio, non significantem aliquid, sed illum animi motum ipsa eruptione testantem, qua fcriatur ille cui irascitur; plus est utique quam si surgens ira silentio premeretur: si vero non solum vox indignantis audiatur, sed etiam verbum quo jam certam ejus vituperationem in quem profertur, designet et notet, quis dubitet amplius hoc esse, quam si solus indignationis sonus ederetur? Itaque in primo unum est, id est, ira sola; in secundo duo, et ira, et vox quae iram signiftcat; in tertio tria, et ira, et vox quae iram significai: et in voce ipsa, certae vituperationis expressie. Vide nunc etiam tres reatus, judicii, concilii, gehennae ignis. Nam in judicio adhuc defensioni datur locus;","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.22","label":"Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.22"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.25.16-30","label":"1.25.16 to 1.25.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.25.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.25.16"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}