{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.50","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.50","ref":"1.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.50.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":271,"text":"De solvendo autem novissimo quadrante, potest non absurde intelligi aut pro co positum quod nihil relinquitur impunitum; sicut loquentes etiam dicimus, Usque ad faecem, cum volumus exprimere aliquid ita exactum, ut nihil relinqueretur vel ut signifiacarentur nomine quadrantis novissimi, terrena reccata. Quarta enim pars distinctorum membrorum hujus mundi, ct ea novissima, terra invenitur, ut incipias a cælo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Potest ergo convenienter videri dictum, Donec solvas novissimum quadrantem % donce luas terrena pecc ua: hoc enim ct peccator an. divit, Terra ea, ct in terram ibis (Gen. III, 19). Doncc solvas autem quod dictum est, miror si non eam significat pœnam quæ vocatur æterna. Unde enim solvitur illud debitum, ubi jam non datur pœnitendi et correctius vivendi locus? Ita enim fortasse hic positum est, Donec solvas, quomodo in illo ubi dictum cst. Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. CIX, 1); non enim cum rucrint inimici sub pedibus positi, desinet ille sedere ad dexteram: aut illud Apostoli, Oportet euim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pcdibus suis (I Cor. x v, 25); non cnim cum positi fuerint desinet regnare. Quemadmodum ergo ibi intelligitur, de quo dictum est, Oportet eum regnare, doncc penat inimicos sub pedibus suis, semper regnaturum, quoniam semper illi erunt sub pedibus -: ita hic accipi potest, de quo dictum est, Non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem, semper non exiturum esse; quia semper solvit novissimum quadrantem, dum sempiteruas | oenas terrenorum peccatorum luit. Neque ita hoc dixerim, ut diligentiorem tractationem vidcar ademisse de pœnis peccatorum, quomodo in Scripturis dicantur æternæ: quanquam quolibet modo vitandæ suut potius quam sciendæ.","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.28","label":"Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.28"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.1-17","label":"1.51.1 to 1.51.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}