{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.39-62","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.39-62","ref":"1.51.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":300,"text":"sed ei oportet consentire cito? Non enim quisquam novit quando de hac vita exeat. Quis autem consentit Scripturæ divinæ, nisi qui legit vel audit pic, deferens et cultnen auctoritatis, ut quod intelligit, non propter hoc oderit quod peccatis suis adversari sentit; sed magis diligat correptionem suam, et gaudeat quod morbis suis, donec snnentun, non parcitur: quod vcro aut obscurum, aut absurdum illi sonat, non inde concitet contradictionum certamina, sed oret ut intelligat; benevolentiam tamen et revcrentiam tantæ auctoritati exhibendam esse meminerit? Sed quis hoc facit, nisi quisquis ad testamentum patris aperiendum et cognoscendum, non litium minitationc acerbus, sed pictate mitis accesserit? Beati ergo mites; quoniam ipsi hœreditate possidebunt terram. Vidcamus sequentia. CAPUT XII.- 33. Audistis quia dictum eat antiqui:, Non mœchaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concu piscendum cam, jam mœchatus est eam in corde suo. Justitia ergo minor est, uon moechari corporum conjunctione: justitia vero major regni Dei, non mœchari in corde. Quisquis autem nau mœchatur in corde, niullo facilius custodit ne moechetur in corpore. Illud ergo confirmavit qui hoc præcepit: non enim venit Legem solvere, sed implere. Sane considerandum est quod non dixit, Omnis qui concupiverit mulierem; sed, qui viderit mulierem ad concupiscendum cam, id est, hoc fine et hoc animo attenderit ut eam concupiscat: quod jam non est titillari delectatione carnis, sed plene consentire libidini; ita ut non refrenetur illicitus appetitus, sed si facultas data fuerit, satietur. 3i. Nam tria sunt quibus impletur peccatum; suggestione, delectatione, et consensione. Suggestio, sive per memoriam fit, sive pcr corporis sensus, cum aliquid videmus, vel audimus, vel olfacimus, vel gustamus, vel tangimus. Quo si frui delectaverit, de- Icctatio illicita refrenanda est. Velut cum jejunamus et visis cibis palati appetitus assurgit, non fit nisi delectatione: sed huic tamcn non consentimus, ct eam I dominantis rationis jure cohihemus.","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.18-38","label":"1.51.18 to 1.51.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.18"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.63-83","label":"1.51.63 to 1.51.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.63"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}