{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.84-112","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.84-112","ref":"1.51.84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.84.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":311,"text":"ac sic in pristinam pacem atque ordinem et vir Christo, et mulier viro subjicitur (I Cor. xi, 3, et Ephes. v, 23). Sicut ergo tribus gradibus ad peccatum pervenitur, suggestione, delectatione, consensione; ita ipsius peccati tres sunt differentiæ, in cordc, in facto, in consuetudine, tanquam tres mortes: una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini; altera jam prolata quasi extra portam, cum in factum procedit assensio; tertia, cum vi consuetudinis malæ tanquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulcro jam putens. Quae tria genera mortuorum Dominum resusciiasse, quisquis Evangelium legit, agnoscit. Et fortasse considerat quas differentias habeat etiam ipsa vox resuscitantis, cum alibi dicit, Puella, surge (Matth. IX, 25); alibi, Juvenis, tibi dico, surge (Luc. VII, 14); alibi, Infremuit spiritu, et flevit, et rursus fremuil, et post dcinde voce magna clamavit, Lazare veni foras (Joan. XI, 33-44). Quapropter, nomine mcechantium qui hoc cal. pitulo commemorantur, omnem carnalem et libidinosam concupiscentiam oportet intelligi. Cum enim tam assidue idololatriam Scriptura fornicationem dicat, Paulus autem apostolus avaritiam idololatriae nomine appellet (Coloss. III, 5, et Ephes. v, 5); quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem vocari, quando anima neglecta superiore lege qua regitur, inferiorum naturarum turpi voluptate, quasi mercede, prostituta corrumpitur? Et ideo quisquis carnalem delectationem adversus rectam voluntatem Ruam rcbellare sentit per consuetudinem peccatorum, cujus indomitæ2 violentia trahitur in captivitatem, recolat quantum potest qualem pacem peccando amiserit, et exclamet, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25). Ita enim cum se infelicem eiclamat, lugendo implorat consolatoris auxilium. Nee parvus est ad beatitudinem accessus, cognitio infelicitatis suae: et ideo, Beati etiam lugentes; quoniam ipsi consolabuntur. CAPUT XIII. — 37. Deinde sequitur, et dicit: Si autem oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice aba te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.63-83","label":"1.51.63 to 1.51.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.63"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.51.113-129","label":"1.51.113 to 1.51.129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.51.113"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}