{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.68","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.68","ref":"1.68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.68.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":336,"text":"Quod autem, ait, Qui voluerit a te mutuari, m aversatus fueris; ad animum referendum est. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Mutuatur autem omnis qui accipit, etiam si non ipse soluturus est: cum enim misericordibus Deus plura restituat, omnis qui beneficium præstat, feneratur. Aut si non placet accipere mutuantem nisi eum qai accipit redditurus, intelligendam est Dominum duo-ipsa genera præstandi esse complexum. Namque aut donamus quod damus benevole, aut reddituro commodamus. Et plerumque homines, qui proposito divino praemio donare parati sunt, ad dandum quod mutuum petitur pigri fiunt, quasi nihil recepturi a Deo, cum rem quae dar. tur, ille qui accipit exsolvat. Recte itaque ad boc beneficii tribuendi genus nos divina hortatur auctoritas dicens, El qui voluerit te mutuari, ne aversatus fueris: id est, ne propterea voluntatem alienes ab eo qui petit, quia et pecunia tua vacahit', et Deus tibi non redditurus est,. cum homo reddiderit; sed cum id ex præcepto Dei facis, apud illum qui hæc jubet, infructuosum esse non potest. CAPUT XXI.—69. Deinde adjungit, et dicit: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum. Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est, qui solem suum oriri jubet super bonos et mulos, et pluit super justos et injustos. Si enim dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et Publicam hoe faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et Ethnici hoc ipsum faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester qui in cælis est, perfectus est. Nam sine ista dilectione, qua etiam inimicos et persecutores nostros diligere jubemur, ea quae superius dicta sunt implere quis potest? Perfectio antem misericordiæ, qua plurimum animae laboranti consulitur, ultra dilectionem inimici porrigi nOn potest; et ideo sic clauditur: Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester qui in cælis, est, perfectus est. Ita.amen ut Deus intelligatur perfectus tanquam Deus, et anima perfecta tanquam anima.","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.67","label":"Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.67"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.70.1-22","label":"1.70.1 to 1.70.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.70.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.70.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}