{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.70.49-72","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.70.49-72","ref":"1.70.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.70.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.70.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.70.49.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":266,"text":"Fratres autem Chrislianos significare, multis divinarum Scripturarum documentis probari potest. Manifestissimum tamen illud est, quod Apostolus ita. ponit, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata eat mulier infidelis in fratre. Non enim addidit, nostro; sed manifestum existimavit, cum fratris nomine christianum intelligi voluit, qui infidelem haberet uxorem. Et ideo paulo poit dicit, Qnod si infidelis discedit, discedat: non autem servituti subjectus est frater vel soror ill luijusmodi (I Cor. vu, 14, 15). Peccatum ergo fratris ad mortem puto esse, cuci post agnitionem Dci per. gratiam Domini nostri Jesu Cbristi quisque oppuguat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur (a). Peccatum autem non ad mortem cst, si quisquam non amorem a fratre alienaverit, sed officia fraternitatis debita per alituum. infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus in cruce ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34): nondum enim gratiæ Spiritus sancti participes facit societatem sanctæ fraternitatis inierant. Et beatus Stephanus in Actibus Apostolorum orat pro eis a quibus lapidatur (Act.. VII, 59); quia nondum Christo crediderant, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. EI apostolus Paulus propterea, credo, non orat pro Alexandro, quia jam frater erat, et ad mortem, idest, invidentia fraternitatem oppugnando, peccaverat. Pro his autcm qui non abruperant, amorem', sed timore succubuerant, orat ut eis. ignoscatur. Sic enim dicit: Alexander ærarius multa mihi mata ostendit; reddet illi Dominus secundum opera ejus: quem et tu devita; valde enim restitit nostris sermonibus, Deinde. subjungit pro quibus orat, ita dicens: In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non Ulis imputetur (II Tim. IV, 14-16).","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.70.23-48","label":"1.70.23 to 1.70.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.70.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.70.23"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.74","label":"Book 1, Explicatur prior pars sermonis a Domino in monte habit!, contenta Matthæi capit…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.74"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}