{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.14.14-25","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.14.14-25","ref":"2.14.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.14.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.14.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.14.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":145,"text":"Hoc autem dico, cum mandata Legis acciperent, quae observare jubebantur: nam Prophetae saepe ostendunt eumdem Dominum nostrum etiam Patrem eorum esse potuisse, si ab ejus mandatis non aberrarent: sicuti est illud, Filios genui, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me (Isai. i, 2); et illud, Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes 1 ( PsaL LXXXI, 6 ); et illud, Si Dominus sum, ubi eat timor meus? et si Pater sum, ubi est honor meus (Matach. i, 6)? et alia permulta, ubi arguuntur Judaei, quia filii esse peccando noluerunt: exceptis eis quæ in prophetia dicuntur de futuropopulo christiano, quod Patrem Deum esset habiturus, secundum illud evangelicum, Dedit eia potestatem filios Dei fieri (Joan. i, 12): apostolus autem Paulus dicit, Quamdiu hæres parvulus est, nihil distat a servo; et spiritum adoptionis nos accepisse commemorat, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15-23, et Galat. iv, 1-6).","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.14.1-13","label":"2.14.1 to 2.14.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.14.1"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.16","label":"Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.16"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}