{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.19","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.19","ref":"2.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":345,"text":"Jam videamus quæ sint petenda. Dictum est enim quis sit qui petitur, et ubi habitet. Primum autem omnium quae petuntur hoc est, Sanctificetur nomen tuum. Quod non sic petitur, quasi non sit sanctum nomen Dei, sed ut sanctum habcatur ab hominibus: id est, ita illis innotescat Deus, ut non existiment aliquid sanctius, quod magis offendere timeant. Nequo enim quia dictum est, Notus in Judæa Deus, in Israel magnum nomen ejus ( Psal. LXXV, 1); sic intelligendum est quasi alibi minor sit Deus, alibi major: sed ibi magnum est nomen ejus, ubi pro suae majestatis magnitudine nominatur. lta ibi dicitur sanctum nomen ejus, ubi cum veneratione et offensionis timore nominatur. Et hoc est quod nunc agitur, dum Evangelium adhuc usque per diversas gentes innotescendo, commendat unius Dei nomen per administrationem Filii ejus. CAPUT VI. — 20. Dcinde sequitur, Adveniat regnum tuum. Sicut ipse Dominus in Evangelio docet, tunc futurum esse judicii diem, cum Evangelium praedicatum fuerit in omnibus gentibus (Matth. xxiv, 14): quæ res pertinet ad sanctificationem nominis Dei. Non enim et hic ita dictum est, Adveniat regnum tuum, quasi nunc Deus non regnet. Sed forte quis dicat, Adveniat dictum esse in terram. Quasi vero non etiam ipse nunc regnet in terra, semperque in ea regnaverit a constitutione mundi. Adveniat ergo accipiendum est, manifestetur hominibus. Quemadmodum enim ctiam præsens lux absens est caecis, et eis qui oculos claudunt; ita Dei regnum, quamvis nunquam discedat de terris, tamen absens est ignorantibus. Nulli autem Iicebit ignorare regnum Dei, cum ejus Unigenitus non solum intelligibiliter, sed ctiam visibilitcr in homine Dominico de caelo venerit judicaturus vivos et mortuos (a). Post quod judicium, id est, cum discretio et separatio justorum ab injustis facta fuerit, ita inhabitabit justos Deus, ut non opus sit quemquam doceri per hominem, sed sint omnes, ut scriptum est, docibile, Deo (Isai. LIV, 13; Joan. vi, 45 ). Deinde beata vita omni ex parte perficietur in sanctis in aeternum, sicuti nunc cœlestes Angeli sanctissimi atque beatissimi, solo Dco illuStrante sapientes et bcati sunt; quia et hoc promisit Dominus suis: In resurrectione erunt, inquit, sicut Angeli in cælis (Matth. XXII, 30).","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.18","label":"Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.18"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.21","label":"Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.21"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}