{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.258-275","citation":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.258-275","ref":"2.55.258","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.258","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.258.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa061"},"verse":false,"words":295,"text":"ego autem non habebo, quia non ipsum Evangelium diligo, sed ejus pretium in illis temporalibus constitutum. Quod nefas cst fieri, ut non tanquam filius ministret quisque Evangelium, sed tanquam servus cui dispensatio credita est; ut tanquam alienum eroget, nihil inde ipse accipiat præter cibaria, quae non de participatione regni, sed ad. sustentaculum miscr:e servitutis dantur extrinsecus. Quanquam alio loco et dispensatorem se dicat. Potest euim et servus in filiorum numerum adoptatus, cam rem in qua cohaeredis sortem meruit, fidelitcr dispensare participibus suis. Sed nunc ubi ait, Si autem invituS, dispensatio mihi credita est; talem dispensatorem intelligi voluit, qui alienum dispensat, unde ipse nihil accipiat. Ergo quæcumque res propter aliud aliquid qumritur, sine dubio inferior est, quam id propter quod quaeritur: et ideo illud primum est propter quod istam rem quaeris, non ista res quam propter illud quæris. Quapropter si Evangelium et regnum Dei propter cihom quaerimus, priorem facimus cibum, et posterius regnum Dei;ita ut si non desit cibus, non quæramus regnum Dei: hoc est primum quærere cibum, et deinde regnum Dei, id est, hoc priore loco ponere, illud posteriore. Si autem ideo quaeramus cibum, ut habcanms regnum bei, facimus quod dictum est, Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia apponentur vobis. CAPUT XVII. — 56. Quærentibus cnim primum regnum et justitiam Dei, id est, hoc præponentibus cæteris rebus, ut propter hoc cætera qu:rramus, non debet subesse sollicitudo ne illa desint quæ huic vitæ propter regnum Dei sunt necessaria. Dixit enim su-. perius, Scit Pater vester quod horum omnium indigetis. Et ideo cum dixisset, Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, non dixit, Deinde ista quaerite; quamvis sint necessaria: sed ait, hac omnia apponentur vobis, id est consequentur, si illa quæratis, sine ullo vestro impedimento: ne cum ista quaeritis, illinc avertamini;","prev":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.238-257","label":"2.55.238 to 2.55.257","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.238"},"next":{"citation":"De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.276-292","label":"2.55.276 to 2.55.292","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.276"},"credit":{"text":"Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}